- CRODUS
- CRODUSvulgo Krodo, inter Saxonum olim Numina: Saro Gramm. l. 1. Saxonum Dii, Crodus, Hama, Irmus; Flinus, Siba. Hartesburgi inprimis in veneratiohe, Crantzius, Saxoniae l. 2. c. 12. quô nomine Saturnum indigitatum fuisse, sunt qui contendant. Et certe Saturno rempotis Praesidi Crodi seu Crodonis effigies non male eonvenit, a Georgio Fabricio, Origin. Saxonic. l. 1. his verbis proposita: Qui gentis Annales ediderunt, Numen memorant, Crodum quendam, mesloris specie, qui cinctum lineum gestat, dexterâ ferens vasculum rosisimpletum, sinistrâ erectâ rotam currus. Pedibus nudis insistit pisci squamoso et aspero, quem percam vocamus. Accepisse vero Saxones a Graecishocidolum videntur, Istriaccolis; atque ut Irmus corum viderur esse ex Ε᾿ρμῆς, ita et nomen Crodi corruptum esse ex Croni. Κρόνος enim sive Saturnus, quô tempus signatur, Graecis eriam ac Romanis est Deus falciger: et ut coetera mittantur, rota currus optime exprimit, quam volubile sit cempus, unde et vitam humanam suavissimus Anacreon rotae comparavit:Τροχὸς ἅρματος γὰρ οἷα,Βίοτος τρέχεικυλιςθέις.Rota nam velut curulis,Properat volucris aetas.Carolus postea Magnus, ut aliorum Numinum sic et huius, statuam deiecit, Gerh. Ioh. Voss. de Idolo. l. 2. c. 33.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.